- DISCOBOLI
- DISCOBOLIdicebantur olim, qui disco vicissent, quod ununi erat e quinque ludis, in stadio exerceri solitis. Se exercebant autem Disco et Milites, uti Homer. de Myrmidonibus, quos Achilles ducebat, scribit. Il. μ. et Athletae, tum in Gymnastis, tum in publicis certaminibus: quod ut melius percipiatur, notandum, penes Scriptores varia discum significasse. Suid. fuit instrumentum rotundum, quod aliquando adeo grave erat, ut vix ab uno homine elevari posset. De quo videtur locutus Solon apud Lucian. ubi interrogatus, numquid in Gymnasio globum quendam iacentem aeneum atque teretem, in parvi scutt figuram formatum, neque lorum neque balteum habentem, vidisset, qui gravis et comprehensu difficilis erat; eum manu sursum extortum in aerem aliquos iaculari consuevisse, subiungit. Aliquando figuram Solis corpori similem habuit, unde Discus Solis apud Alexandr. Trallian. Probl. 2. Eadem voce dicta est quadra rotunda, quâ epulae in mensas ferebantur, unde Διςκοφόροι. Postremo, instrumentum significabat, de quo hîc sermo. Quod quale fuerit, exponir Eustath. ὁ Παρ`εκβολίτης ad Il. λ.Δίσκοισιν τέρποντο:Ludebant discis:ubi inquit. Δίσκος ἐςτὶ λίθος βαρὺς, ὅν ἐῤῥίπτουν οἱ γυμναζόμενοι, τὸν γὰρ σιδηροῦν σόλον προσαγορεύουσι, Discus fuit lapis gravis, quem exercentes se proiciebant; ferream enim massam vocabant. Cui suffragari videtur Mart. l. 14. in Apophoretic. Epigr. 164. cuius epigraphe Discus.Splendida cum volitant Spartani pondera Disci,Este procul pueri: sit semel ille nocens.Alii, quibus Mercurialis accedit, credunt Discum fuisse laminam quandam trium vel quatuor digitorum crassitie, longiorem paulo plus pede, alias lapideam, alias ferream, (aeneam quoque, ex sepulchro Marci Mannii Philopatris Athletae, In via Salaria) cuiusmodi maiorem partem, ne, dum ex alto rueret, frangeretur, fuisse putant planam, quasi lentis speciem referentem, quam in aerem proiciebant, sed modo a iaculorum missione diverso. Siquidem in mittendis iaculis brachia pandebant, mox prorsum impellebant; contra in Disco manu ad pectus adductâ, atque extorsum et deorsum reductâ, rotationis instar illum in aerem eiaculabantur, uti docet Propert. l. 3. Eleg. 14. v. 9.Missile nunc Disci pondus in orbe rotat.Figuram hanc praeter Dioscorid. lenticulam Δίσκος nominantem, probat Discoboli marmorea statua, quae hodie Romae, in aedibus Ioh. Baptistae Victorii servatur: Alterius item Discoboli brachium lapideum, hodie in Magni Tusciae Ducis aedibus Pittis vocatis asservatum: e quibus similiter eiaculandi modum intelligere licet. Quibus statuis similes alias duas Discobolorum fuisse verisimile est: quarum unam ex aere Myronem finxisse, aliam Tauriscum pinxisse, refert Plin. l. 35. c. XI. Interim non unam Discorum formam fuisse, ex eo conicias, quod Cyprian. de Spectac. Discum vocat orbem aeneum: et in Marc. Aurel. Imp. nummis quibusdam Apolloniae Illyrici excusis, huiusmodi lusus repraesentatur, in quo Discum quadram quandam orbiculatam et in medio perforatam fuisse, apparet, ut ex quatuor Διοκοβόλων icone, apud praefatum. Mercurial. de Arte Gymnast. l. 2. c. 12. videre est. Neque illud praetereundum, in hoc lusu, artificio, ut Pindari ostendit Interpres, fuisse omnino opus, ne iaculatores laude frustrati deriderentur, et damna afferrentur spectatoribus; uti inter alia Hyacintho contigit, quem a Phoebo hoc modo interfectum esse, docet idem. De Disci Medico usu, vide apud eundem Mercurial. l. 5. c. 10. Simile huic, alterum fuit exerciationis genus, quod ἀλτῆρες Graeci, Latini etiam Halteres appellarunt; de quo dicemus infra suo loco. Hîc saltem, Disci Halterumqueve diversam figuram, Halteresqueve variis contorsionibus altius actos; Discum vero etsi in altum proiceretur, tamen longitudinem spatii iactatione peracti potius mensum fuisse, eo ferme pacto, quo hac tempestate faciunt, qui sese in lateribus oblongis proiciendis exercent, monuisse sufficiat. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.